Formulæ Brevissimæ

Short Forms of the Sacraments to be used in an Emergency


Formula Baptismi

Baptism

Si non habeatur aqua baptismatis, et periculum impendeat Sacerdos utatur aqua simplici, ter vel etiam semel infundens aquam super caput baptizandi in modum crucis, dicens:

If danger threatens, and there is no baptismal water, use ordinary water, and pour it three times (or even just once) in the form of cross upon the head of the person being baptized, while saying:

N.  Ego te baptízo in nómine Pa tris, et Fí lii, et Spíritus Sancti.

(Name), I baptize thee in the name of the Fa ther, and of the Son, and of the Holy Ghost.

Quodsi dubitet, an vivat adhuc, dicat: If there is doubt whether the person is still alive, say:

Si vivis, ego te baptízo in nómine Pa tris, et Fí lii, et Spíritus Sancti.

If thou livest, I baptize thee in the name of the Fa ther, and of the Son, and of the Holy Ghost.


Formula Administrandi Viatici

Accipe, frater (vel soror), Viáticum córporis Dómini nostri Jesu Christi, qui te custódiat ab hoste malígno et perdúcat in vitam ætérnam.  Amen.


Formula Absolutionis Sacramentalis
urgente aliqua gravi necessitate in periculo mortis

Ego te absólvo ab ómnibus censúris et peccátis in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.  Amen.


Formula Extremæ Unctionis

Per istam sanctam Unctiónem indúlgeat tibi Dóminus quidquid deliquísti.  Amen.

Quodsi dubitet, an vivat adhuc, dicat:

Si vivis, per istam sanctam Unctiónem indúlgeat tibi Dóminus quidquid deliquísti.  Amen.


Formula Benedictionis Apostolicæ
In casu necessitatis sufficit dicere:

Ego facultáte mihi ab Apostólica Sede tribúta, indulgéntiam plenáriam et remissiónem ómnium peccatórum tibi concédo, et benedíco te.  In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.  Amen.


Formula Absolutionis Generalis
impertiendæ Tertiariis sæcularibus in confessionali

Auctoritáte a summis Pontifícibus mihi concéssa, plenáriam ómnium peccatórum tuórum indulgéntiam tibi impértior.  In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.  Amen.


Formula Benedictionis Papalis
cum indulgentia plenaria

in fine contionum (Missionum, Exercitiorum)

H
æc benedictio fit per unicum signum crucis cum Crucifixo, adhibita formula:

Benedictio Dei omnipoténtis, Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti descéndat super vos, et máneat sermper.  Amen.

Home